Nat King Cole

E Vicipaedia
(Redirectum de Nathanael "Rex" Cole)
Salire ad: navigationem, quaerere
Nat King Cole clavili mense Iunio 1947 canit.

Nat King Cole, vulgo Nathaniel Adams Coles (19191965), fuit cantor Americanus, qui primum sibi clavicini jazz famam acquisivit. Quamvis clavicen peritissimus esset, famam maximam debebat voci suae lenissimae barytonae, quam et in big band, qui dicitur, et in musica jazz adhibebat, lateque inter maximas personas musicas in historia Civitatum Foederatarum habetur. Praeterea Nat King Cole primus Afro-Americanus partes egit hospitis varietatum spectaculi televisifici per civitatem emissi.

De vita[recensere | fontem recensere]

Nathaniel Coles natus est Monte Gomerici in capite Alabamae die 17 Martii 1919. Edward Coles, Nathanielis pater, qui artem macellariam factitabat, cum familia anno 1923 ad Lake Comitatum profectus, Sicagi Septentrionali in urbe consedit, ubi minister Baptistarum factus est. Perlina autem, Nathanielis mater, organista ecclesiae facta filium suum clavili canere docuit.

Cancro pulmonis confectus, die 15 Februarii 1965 mortuus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Haskins, James & Kathleen Benson, 2001. Nat King Cole. Art House.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]