Napoleo Alpes transcendit (Delaroche)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
"Napoleo Alpes transcendit" a Paulo Delaroche anno 1850 pictus (Pinacotheca Walker Liverpolii)

"Napoleo Alpes transcendit" est imago ter a Paulo Delaroche picta. Napoleonem equitem figurat qui inter nives iter per Alpes Poeninas (scil. transitum "portae magnae S. Bernardi") anno 1800 perficit. Prima versio anno 1848 confecta in Museo Lupariensi iacet; exstat et impressum eiusdem imaginis, anno 1852 a domu editoriali Goupil divulgatum. Altera versio anno 1850 picta hodie Liverpolii in Pinacotheca Walker ostentatur. Tertia versio magnitudinis minoris in collectionibus regalibus Britannicis reperitur.

De tali re seriem tabularum Iacobus Ludovicus David iam pinxerat.

Aliae versiones[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • E. Foucart-Walter, "Paul Delaroche et le thème du passage du Saint-Bernard par Bonaparte" in Revue du Louvre (1984) pp. 367–384
Stipula Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!