Nancy Mitford

Obitus: 30 Iunii 1973; Versaliae
Patria: Britanniarum Regnum
Familia
Coniunx: Peter Rodd
Familia: House of Mitford
Memoria
Annula, vulgo Nancy, Mitford, sive plane Anglice Nancy Freeman Mitford (nata Londinii die 28 Novembris 1904; mortua Versaliis die 30 Iunii 1973), fuit scriptrix Anglica.
Parentes eius fuerunt David Freeman Mitford, secundus Baro Redesdale, et Sydney Bowles. Nancy, primogenita, unum fratrem, Thomam, et quattuor sorores habuit: Pamelam, Dianam, Jessicam, et Deboram, omnes in praedio familiari habitantes.
Anno 1933, Annula Petro Rodd nupsit, cuius pater, primus Baro Rennell, Legatus Anglorum in Italiam erat. Petrus et Annula Londinii habitabant, sed anno 1939 separati sunt, amicitia tamen servata. Postea Gastonem Palewski, Principem Consilii Carolus de Gaulle, cognovit. Post Secundum Bellum Mundanum, Annula Lutetiam migravit, ut prope Palewski esset. Ille tamen affectionem pariter non reddidit. Annula inter praeclaros hospites Lutetiae celebris erat, elegantia vestimentorum insignis.
Anno 1969 Palewski Violettam de Talleyrand-Périgord, Ducissam de Sagan, in matrimonium duxit, quod Annulam graviter afflixit. Tum Versalias se contulit. Anno 1972 Dama Ordinis Imperii Britannici et Legione Honorifica decorata est. Die 30 Iunii 1973 Versaliis mortua est, et eius corpus in Swinbrook apud familiam sepultum est.
Opera
[recensere | fontem recensere]Primum librum, Highland Fling, anno 1931 scripsit. Inter 1932 et 1960 septem alios libros edidit. Clarissimi eius libri The Pursuit of Love et Love in a Cold Climate sunt, personarum quorum saepe cum amicis et familia comparantur. Libri eam in tota Anglia notam reddiderunt. Post mortem eius, ex illis dramata scaenica creata sunt. Senescens, historicos tractatus et epistulas conscripsit, quae hodie in collectionibus publicis asservantur.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Editiones operum
- Charlotte Mosley, ed., Love from Nancy: The Letters of Nancy Mitford. London: Hodder & Stoughton, 1993. ISBN 978-0-340-53784-8
- Charlotte Mosley, ed., The Letters of Nancy Mitford and Evelyn Waugh. Londinii: Hodder and Stoughton, 1996. ISBN 0-340-63804-4
- John Saumarez Smith, ed., The Bookshop at 10 Curzon Street: Letters between Nancy Mitford and Heywood Hill 1952–73. London: Frances Lincoln, 2004. ISBN 978-0-7112-2452-0.
- Charlotte Mosley, ed., The Mitfords: Letters Between Six Sisters. London: Fourth Estate, 2007. ISBN 978-1-84115-790-0.