Roman numeral 10000 CC DD.svg

Nadia Comăneci

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Nadia Comăneci (dextra) cum Condulcitia Rice.

Nadia Helena Comăneci (nata apud Onești in Romania die 12 Novembris 1961) est gymnastica Dacoromana, quinquies Olympionices, et prima quae decima nota perfecta in certamine gymnastico decorata est.[1] Inter athletas maximi momenti saeculi 20 exstat, et inter optimas omnium aevorum gymnasticas. Per omnem certandi cursum suum, novem clipeos Olympicos et quattuor clipeos Artificis Campionatus Gymnastici Mundi?[2] cepit.

De vita[recensere | fontem recensere]

Nadia est filia Georgii et Stephaniae-Alexandrinae Comăneci, qui eam ex Надежда (Nadežda, 'spes'), heroina pelliculae Russicae, nominaverunt.

Primum in patria anno 1970 cum turma oppidi sui certavit. Mox gymnasiarchus Bela Karolyi factus est eius exercitator palaestricus, cum Marte uxore sua, qui denique Civitatibus Foederatis transfugerunt et multos athletas Americanos exercuerint. Adhuc annum quartum decimum agens, quater victrix in Ludis Totius Europae Skien in urbe Norvegica anno 1975 evasit. In ludis Olympicis Canadensibus (annum post) ter, in sequentibus autem ludis Olympicis Russicis bis victrix fuit. Ultimum certamen gymnasticum anno 1984 conseruit.

Bartholomaeo Conner, gymnastico Americano, anno 1996 nupsit; post hoc in Civitatibus Foederatis habitat.

Letters to a Young Gymnast, librum memoriarum, anno 2004 protulit. Editor periodici International Gymnast Magazine est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Nadiam Comăneci spectant.
Wikidata-logo.svg Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica