MythBusters

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Iacobus Hyneman et Adam Savage, "MythBusters"

MythBusters (Latine fere Mythos frangentes) est programma televisificum ab anno 2003 usque ad annum 2016 emissa, partim scientificum partim delectans a canale televisifico Discovery Channel emissum. In programmate Iacobus Hyneman (vulgo: Jamie) et Adam Savage, viri effectuum specialium periti, methodo scientifica usi conantur sive confirmare sive refutare famas, mythos urbanos, phrases et alia. Exeplum mythi urbani a MythBusters fracti est regula quinque secundorum. Etiam tres adiutores, Tory Bellecci, Catharina (vulgo:Kari) Byron, Grant Imahara, mythos frangendos participant. Plurima experimenta Franciscopoli in California peraguntur.


cine-stipula Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes!