Mutiniacum

E Vicipaedia
Wikidata Mutiniacum
Res apud Vicidata repertae:
Mutiniacum: insigne
Civitas: Germania
Locus: 50°34′0″N 6°13′0″E
Zona horaria: UTC+1, UTC+2

Gestio

Procuratio superior: Monschau

Geographia

Superficies: 9.89 chiliometrum quadratum

Mutiniacum (Germanice Mützenich) vicus est in Rhenania Septentrionali-Vestfalia. Ibi corpus legionarii Romani in terra uliginosa anno fere 1783 repertum est. Mutiniacum, prope Aquisgranum iuxta limitem Belgicae iacens, recentius statum communis habens, hodie pars est communis vulgo Monschau appellati. Post secundum bellum mundanum coffeum per hos agros furtim a Belgica in Germaniam transvehebatur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 50°34′0″N 6°13′0″E • GeoNames