Morton Heilig

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sensorama. Litterae patentes Civitatum Foederatarum #3050870.

Morton Leonardus Heilig (22 Decembris 192614 Maii 1997[1]) fuit cinematographus, philosophus, et unus ex primis realitatis virtualis et simulatae suasoribus.[2] Qui, notionem theatri multisensorii excogitans, in commentario "The Cinema of the Future" ('Cinema futurum') anno 1955 divulgavit (Robinett 1994). A quodam socio adiutus, animum Sensoramae, machinae technologiae immersivae multisensoriaeque, nonnullos annos ex 1957 adhibuit, quam in tabulis litterarum patentium anno 1962 rettulit.[3] Sepultus est in Coemeterio Eden Memorial Park in Collibus Missionis, oppido Angelopoli Californiae vicino.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Morton Heilig: The Father of Virtual Reality, www.mortonheilig.com.
  2. K. Pimentel et K. Teixeira, Virtual Reality (Novi Eboraci: McGraw-Hill, 1993), ISBN 9780830640652.
  3. Patent search results, www.google.com.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Robinett, W. 1994. Interactivity and Individual Viewpoint in Shared Virtual Worlds: The Big Screen vs. Networked Personal Displays. Computer Graphics 28(2):127.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
stipula Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!