Mors Pilati

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Mors Pilati est liber brevis ut qui diceret apocryphus quo res Tiberii imperatoris et Pontii Pilati narrantur: Tiberium morbis affectum Volusianum ministrum emisisse ad curam efficiendam, qui sudarium Veronicae affert; Tiberium, salute restituta, Pilatum supplicio damnavisse quippe qui mortem effecerat illius Iesu cuius facies in sudario visa est.

Textus Latinus mediaevalis e manuscripto saeculi XIV a Constantino de Tischendorf editus est. Ludo scaenico Cornubico seriei Ordinalium, titulo Resurrexio Domini, historia mortis Pilati ex eodem libro (Anglice verso) accommodatur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • B. H. Cowper, The Apocryphal Gospels and Other Documents Relating to the History of Christ. 5a ed. (Londinii, 1881) pp. 415-419 (versio Anglica)
  • Brian Murdoch, "The Mors Pilati in the Cornish Resurrexio Domini" in Celtica vol. 23 (1999) pp. 211-226
  • Edwin Norris, ed. et interpr., The Ancient Cornish Drama (Oxonii: Oxford University Press, 1859) vol. 2 pp. 120-179 (recensio scaenica Cornubica cum versione Anglica)
  • Constantinus de Tischendorf, Evangelia apocrypha. 2a ed. (Lipsiae: H. Mendelssohn, 1876) pp. 456-458 (textus Latinus)
  • A. Walker, Apocryphal Gospels, Acts and Revelations (Edinburgi, 1870. Ante-Nicene Christian Library, 16) pp. 234-236 (versio Anglica)
  • A. Westcott, The Gospel of Nicodemus and Kindred Documents (Londinii, 1915) pp. 131-135 (versio Anglica)

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]