Jump to content

Monumentum humanitatis

E Vicipaedia
Monumentum reconciliationis pretiosae, quod remotum est anno 2011

Monumentum humanitatis (Turcice: İnsanlık Abidesi, Armenice: Մարդկության հուշարձան) monumentum reconciliatonis fuit, quod Sarıkamış in Provincia Chorzenes in Turcia stabat.

Anno 2006 Mahometus Aksoy sculptor Turca artificium in memoriam et Armenorum occidionis et interfectorum Turcarum dicaverat tamquam symbolum contritionis atque amicitiae conciliandae. Metrorum triginta fuit et duas partes congruentes habuit, ut in eo unus vir divisus cerni posset. Mense Aprili 2011 autem destructio incohabatur iussu praesidentis Reipublicae Turcicae Recep Tayyip Erdoğan, qui simulacrum gigans et adhuc infinitum rem taetram atque monstruosam nominavit. Itaque mense Iunio 2011 vestigia nulla iam restabant, quod facinus secundum Aksoy simile devastationi statuarum Buddhae in provincia Afghanica Bamiyan anno 2001 commissae.[1] Naif Alibeyoğlu, burgimagister urbis Chorzenes quae inceptum proposuerat, diu de tali monumento somniabat.

Sodalitas Turcica Anadolu Kültür pelliculam documentariam praetitulatam Monstruosa fecit de historia monumenti ubi scrutinabatur etiam de indigenarum sententiis et de implicationibus politicis.[2] Etiam duae causae actae sunt inter artificem et praesidentem, inter quas altera pro crimine laesae maiestatis. Pecuniam pactionis artifex accipere noluit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]