Montis Graupii pugna

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

In Montis Graupis pugna, Romanorum exercitus Caledones profligavit. Romanos Gnaeus Iulius Agricola, Caledones autem Calgacus ad proelium duxit. Notissima est adlocutio, quam Tacitus descripsit, quacum Calgacus milites suos incitavit, cuius excerptum referemus:

Raptores orbis, postquam cuncta vastantibus defuere terrae, mare scrutantur; si locuples hostis est, avari, si pauper, ambitiosi, quos non Oriens, non Occidens satiaverit; soli omnium opes atque inopiam pari adfectu concupiscunt. Auferre, trucidare, rapere falsis nominibus imperium, atque ubi solitudinem faciunt, pacem appellant.