Mons Ghisi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Mons Ghisi
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Italia
Locus: 43°5′33″N 11°2′21″E

Gestio

Procuratio superior: Mons Ilcinus
Despectus ad Castellum Montis Ghisi

Mons Ghisi, vel Mons Chisi, (Italiane: Montisi) est vicus, circiter 335 incolarum, in municipio Castri Veteris de Sancto Iohanne in Asso, in Provincia Senensi et in Regione Tuscia situm. Incolae Monteghisinenses vel Monteghisani appellantur.

Regiones[recensere | fontem recensere]

In Mons Ghisi quattuor regiones sunt:

  • Castelli Regio;
  • Fori Regio;
  • Turris Regio;
  • Sancti Martini Regio.

Antiquĭtus, in Mons Ghisi quinta regionem fuit: Columnae Regio. Nunc regionis fines in Fori et in Castelli Regiones sunt.

Monumenta[recensere | fontem recensere]

In vico alĭquem monumenta sunt:

  • Villa Sanctae Mariae

Posita in Turris Regioni, Grancia vocata, Villa Sanctae Mariae magna villa munita est. Antiquĭtus, Villa alta turrem habuit, sed hanc ab germanorum legionibus A.D. 1944 concisa est.

  • Ecclesiă Annuntiationis

Posita in Castelli Regioni, Ecclesiă Annuntiationis, etiam Pieve appellata, principalis ecclesia est. Aedificata in XII saec., instaurata ab episcopo Settimio Cinughi in XVIII saec. et ampliataab plebano Elio Benvenuti est. In ecclesia opera Nerocci Bertholomei Landi Madonna cum Sanctis (1492) et Crucifixum depictum sunt.

  • Ecclesiă Sancte Florae et Lucillae

Posita in Fori Regioni, Ecclesiă Sancte Florae et Lucillae, Cura vocata, antiquissima est. Instaurata ab episcopo Septimio Cinughi A.D. 1732 et ampliata A.D. 1858 est. In ecclesia crucifixum super altari est.

  • Ecclesiǎ Societatis Sacramenti

Posita n Fori Regioni, Compagnia appellata et Sancto Antonio Antistiti dicata, Societatis Sacramenti sedes est. In crypta et sacrario, magna collectio rerum pompae et suppellectilum sacrarum est. In ecclesia, infra altari, simulacrum Christi mortui ponitur.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Montem Ghisi spectant.
Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!