Mistelbach

E Vicipaedia
Fori maximi pars spectans ad septentrionem, quae finitur curia anno 1901 structa

Mistelbach (conscriptum ante 1 Januarii 1975 Mistelbach an der Zaya, quod nomen et nunc interdum usurpatur) est urbs 11,592 incolarum (1 Januarii 2021) in boreali et orientali parte Austriae Inferioris, caput circuli item appellati.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ossuarium Romanicum, postea factum barocum, ad sepulcretum Mistelbach

Antiqua[recensere | fontem recensere]

Constat rivorum utilium bonique agri gratia primos humanos incolas in regione Mistelbach habitavisse in Neolithico - effossa enim sunt indicia humana ex millenniis 4 et 3 a. C. - et per Aetatem Aëneam increbruisse. Circa annum 1 iam habitabant Germanorum populi, quorum busta ex saeculo 1 apud patibulum Mistelbach sunt comperta.

Medium Aevum[recensere | fontem recensere]

Lennart Torstensson (1603–1651) anno 1645 Mistelbach praedatus incensit. Pinxit David Beck.

Avari, postquam a Carolo Magno victi per Quadrantem Vini commeatus suos fecerunt, Mistelbach in praesidium muniverunt. Oppidum conditum est ex adventu gentis Babenberger, in Bavariis nobilis, nomine ducto a patria natali cuiusdam principis von Mistel qui cum Babenberger migraverat, et ex eiusdem genere principibus von Mistelbach, qui facti erant vassi gentis Babenberger. Horum notissimus fuit Henricus Canis.[1] Anno 1372 Mistelbach privilegium mercatus quotannis habendi accepit; quattuor fora omnia exstant. Deletum est oppidum anno 1443 a Georgio Podiebradensi.

Novum Aevum[recensere | fontem recensere]

Privilegium mercatus habendi receptum est cum Mistelbach imperatori Ferdinando II obtemperasset. Anno 1645 in Bello Triginta Annorum Lennart Torstensson, dux Suecus, praedando oppidum plerumque delevit.[2] Anno 1665 Mistelbach silvam propriam sibi servavit magna lite orsa cum oppido Wilfersdorf gentis Liechtenstein, quod populum Mistelbach decima atque operibus dominicis valde sollicitabat. Anno 1874 factum est urbs ab imperatore Francisco Iosepho I. Res Iudaeae, postquam is populus ex tota Austria Inferiore anno 1670 pulsus est, denique in anno 1848 sunt restitutae in Mistelbach, donec anno 1938, Austria nuper Germaniae nazisticae adiuncta, caede peremptae sunt.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Beiname „Hund“, Eintrag in der Datenbank „Gedächtnis des Landes“ zur Geschichte des Landes Niederösterreich. Museum Niederösterreich, consultum 13. Januarii 2021.
  2. Walter F. Kalina: Ferdinand III. und die bildende Kunst. Ein Beitrag zur Kulturgeschichte des 17. Jahrhunderts. (Dissertation Universität Wien 2003), 16.
  3. „Die jüdische Gemeinde Mistelbachs bis 1938“: Denkwürdige Ausstellung in einem denkwürdigen Haus. Situs interretialis urbis Mistelbach. 22 Novembris 2018. Consultus 19. Martii 2020.