Miercurea Sibiului

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Miercurea Sibiului
Res apud Vicidata repertae:
Miercurea Sibiului: insigne
Civitas: Romania
Locus: 45°53′0″N 23°47′0″E
Numerus incolarum: 3 910
Zona horaria: UTC+2, UTC+3

Gestio

Praefectus: Ioan Troancă
Procuratio superior: Cibinium

Geographia

Superficies: 85.12±0.01 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Miercurea Sibiului: situs
Centrum oppidi
Miercurea Sibiului collocatio in circulo Cibinii.

Miercurea Sibiului Theodisce Reußmarkt ; Hungarice Szerdahely) est oppidum circiter 3.900 incolarum (anno 2011) in Transsilvania situm, quae pars est circuli Cibinii. Ad Miercurea Sibiului etiam vici Apoldu de Sus et Dobârca pertinent.

Historia[recensere | fontem recensere]

Oppidum Miercurea Sibiului saeculo duodecimo a Saxonibus Transsilvaniae, colonis Germanicis, conditum est. Anno 1290 nomine Ruhcmark primo in actis descriptum est. Saxones et Hungari per saecula multa maiorem partem incolarum habebant. Saeculo 15 et anno 1658 Miercurea Sibiului incursionibus Turcorum valde afflicta est. Incolae Germani post secundum bellum mundiale et praecipue post finem dictaturae communistarum anno 1989 patriam reliquerunt atque anno 2011 septuaginta duo Saxones hic vixerunt. Anno 2004 Miercurea Sibiului oppidum declaratum est.

Incolae[recensere | fontem recensere]

Anno 2011 hic 3.910 homines habitabant, inter eos 3.146 Dacoromani, 6 Hungari, 545 Zingari, atque 72 Germani.[1]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Miercurea Sibiului spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]