Metaphilosophia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Metaphilosophia ad philosophiam quodam modo pertinet, quamquam ambiguum est, utrum philosophiae pars sit — id est: philosophia philosophiae[1] — an aliquid, quod ipsam philosophiam anticipat et "transcendit".[2] Neque desunt, qui de utilitate metaphilosophiae omnino dubitent.[3] Res in contentione persistit, utrum metaphilosophia nihil nisi philosophia mera sit, an a philosophia distingui debeat eadem fere ratione qua metamathematica a mathematica.[4] Appellatio metaphilosophiae admodum recens est, sed ipsum problema iam apud Platonem et Aristotelem tractatur.

Quamquam quaestiones metaphilosophiae saepisseme dum philosophamur tractantur, nonnulli sunt philosophi (sicut Stephen Toulmin et Richard Rorty), qui metaphilosophiae paene totum se dederunt. In metaphilosophia cum alia tum haec quaeruntur,

  • quid sit philosophia
  • quae sint rationes et instrumenta philosophiae
  • quid sit finis philosophiae
  • quo modo philosophia et vita cotidiana inter se conferantur
  • num consentaneum sit de progressu philosophiae loqui.

De fine et natura philosophiae[recensere | fontem recensere]

Quid sit philosophia, quaerere maximi momenti est. Variae enim sunt de natura philosophiae notiones, quas metaphilosophus cognoscere explicare intellegere debet. Vis et sensus philosophiae addito tempore mutata sunt, nam inter antiquos philosophia paene omnia studia complexa est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Williamson 2007: ix.
  2. Griswold 2002: 144-147.
  3. Overgaard & al.2013: 6.
  4. Bunnin & Yu 2009: 426-427.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bunnin, Nicholas & Yu, Jiyuan (2009) Metaphilosophy. The Blackwell Dictionary of Western Philosophy. Wiley-Blackwell.
  • Griswold, Charles L. (2002) Plato's Metaphilosophy: Why Plato Wrote Dialogues. Platonic Writings, Platonic Readings, ab eodem auctore editum. Pennsylvania State University Press.
  • Overgaard, Søren; Gilbert, Paul; Burwood, Stephen (2013) An introduction to metaphilosophy. Cambridge University Press.
  • Williamson, Timothy (2007) The Philosophy of Philosophy. Blackwell Publishing.