Meschita Suleimani (Rhodus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Despectus in meschitam et vicum Turcicum

Meschita Suleimani anno 1523 a sultano Suleimano I in urbe Rhodo in homonyma insula boreo-orientali aedificata est. Monumentum occupationis ab Imperio Ottomanico habetur.

Aedificium hodiernum ab anno 1808 repetit. Şadırvan (Fons purificationis) meschitae saeculo sexto decimo oriundus est. Meschita, cui sunt decem cupolae, quadrata est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Meschitam Süleyman Pascha spectant.