Meroveus
Jump to navigation
Jump to search
Meroveus erat primus rex Francorum Saliorum et conditor domus regnatricis Merovingorum[1]. Quando natus est, nescimus, multae fabulae de vita eius narrantur. Regnavit circiter 448 ad usque 457 in regione Tornaci urbis[2]. Fuit socius Romanorum contra Attilam regem et pugnae anno 451 apud campos Catalaunicos interfuit, in quo Attila a Romanis Francis aliisque civitatibus victus est. Circa 457 mortuus est, successor fuit Childericus I filius.
![]() |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Gregorius Turonensis Historiarum liber II, 9
- ↑ Aryeh Grabois, Enzyklopädie des Mittelalters, Turici sine anno