Roman numeral 10000 CC DD.svg

Meridianus primarius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mercatoris tabula geographica, ubi meridianus primarius iuxta Azores insulas ponitur.

Meridianus primarius[1] est meridianus, a quo longitudo geographica computatur; meridiani primarii ipsius longitudo zerum aequatur. Secus ac circulus aequinoctialis, meridianus primarius sensu corporeo caret, et ex arbitrio geographorum indicatur. Hemisphaeria occidentale et orientale meridianus primarius dividit. Ex anno 1884, meridianus Grenovicensis ut meridianus primarius usurpatur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Hipparchus, qui primus loca terrarum longitudine distinxerat, Rhodum insulam initium cepit. Ptolemaeus ab insulis Beatorum fabulosis in Oceano Occidentali sitis, computavit, quae insulae postea eaedem ut Canariae vel Azores putabantur. Mercator in sphaera mundi anno 1541 facto meridianum primarium per Insulam Planariam (in archipelago Canariensi) delineavit; postea in ceteris tabulis suis per Azores eum designabat, et Abraham Ortelius anno 1570 per insulas Capitis Viridis. Collegium a Richelaeo convocatum anno 1634 insulam Ferri (in extremitate occidentali archipelagi Canariensis sitam) meridianum primarium esse statuit. Ab annis quinquagesimis saeculi undevicensimi, meridianus, qui per observatorium Grenovicense it, saepe ut meridianus primarius usurpabatur; quattuor congressus internationales geographici ab anno 1871 ad annum 1884 quaestionem de meridiano primario spectaverant, annoque 1884 meridianus Grenovicensis ut internationalis statutus est. Alii meridiani, quae tunc in usu erant vel in congressibus proponebantur, sunt per Hierosolyma, per observatorium Pulcovense, per Vasingtoniam, per fretum Beringianum (ubi linea commutationis diei sita est), etc.

Meridianus referentiae internationalis[recensere | fontem recensere]

Si exactius dicimus, nunc meridianus primarius non per observatorium Grenovicense transit, sed 5,3" (circa 102 m) ad orientem ab eo (nam Transit[en], systema primum navigationis per satellites artificiales, hunc errorem fecerat, quem systemata posteriora non correxerunt). Hic meridianus meridianus referentiae internationalis[en] nuncupatur.

Planetae ceteri[recensere | fontem recensere]

Etiam in ceteris planetis meridianus primarius designatur. In Luna per medium lateris diurni et craterem Bruce transit, in Venere per Ariadnam craterem, in Marte per craterem Airy-0, etc.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De meridiano primario (Anglice)