Mawangdui

Coordinata: 28°12′31″N 113°1′18″E / 28.20861°N 113.02167°E / 28.20861; 113.02167
E Vicipaedia
Mawangdui 馬王堆 (Sericae mediae physicalis)
Mawangdui 馬王堆
Mawangdui
馬王堆
Situs Mawangdui urbisque Changsha in Serica meridiana

Mǎwángduī seu litteris Sinicis 馬王堆 est locus archaeologicus intra limites urbis Changsha provinciae Hunan in Sinis iacens. Ibi reperta sunt sepulcra nobilium aevi Han, picturis muralibus ornata, rebus luxuosis cibisque variis et libris manuscriptis plena. Tria sepulcra inter annos 1972 et 1974 effossa sunt:

  • Sepulcrum Han no. 1: sepultura feminae Xin Zhui quae uxor marchionis Li Cang fuit, "domina Dai" a diurnariis nuncupatae, post annum 168 a.C.n. mortuae
  • Sepulcrum Han no. 2: sepultura marchionis Li Cang, anno 186 a.C.n. mortui; reliquia a latronibus iam antea dirupta
  • Sepulcrum Han no. 3: sepultura filii seu cognati Li Cang, anno 168 a.C.n. mortui

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Instrumentum domesticum in sepulcro no. 1 repertum
  • A. Gutkind Buller, "The Guide of the Souls picture at the western Han tomb in Ma-wang-tui near Ch'ang-sha" in Oriental Art vol. 20 (1974) pp. 158-173
  • Eti Bonn-Muller, "China's Sleeping Beauty" in Archaeology: online features (Aprilis 2009)
  • David D. Buck, "Three Han Dynasty Tombs at Ma-Wang-Tui" in World Archaeology vol. 7 (1975) pp. 30-45
  • Chen Jianming, ed., Noble Tombs at Mawangdui: Art and Life of the Changsha Kingdom, Third Century BCE-First Century CE. Novi Eboraci, 2009
  • Donald J. Harper, Early Chinese Medical Literature: The Mawangdui Medical Manuscripts. Londinii, 1997
  • Minao Hayashi, "The twelve gods of the Chan-kuo period silk manuscript excavated at Ch'ang-sha" in N. Barnard, ed., Early Chinese art and its possible influence in the Pacific Basin (Novi Eboraci, 1972) vol. 1 pp. 123-186
  • Eugene Wang, "Why Pictures in Tombs? Mawangdui Once More" in Orientations (Martii 2009)
  • Wu Hung, "Art in a Ritual Context: Rethinking Mawangdui" in Early China vol. 17 (1992) pp. 1-24

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Mawangdui spectant.