Matthaeus Kérékou

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Matthaeus Kérékou
Res apud Vicidata repertae:
Matthaeus Kérékou: imago
Nativitas: 2 Septembris 1933; Q3816655
Obitus: 14 Octobris 2015; Cotonou
Patria: Beninum
Matthaeus Kérékou (ad sinistram partem) et Nicolaus Ceauşescu qui anno 1976 Beninum petivit

Matthaeus, vulgo Mathieu Kérékou (natus in oppido Kouarfa die 2 Septembris 1933; mortuus iuxta Cotonou die 14 Octobris 2015), miles et politicus, alumnus fuit academiarum militarium iuxta Kati in Malia, ad Sanctum Ludovicum Senegaliae, deinde in Francia iuxta Forum Iulii, apud Montem Pessulanum necnon Lutetiae. Bis Benini praeses meruit ab anno 1972 usque ad 1991 et ab anno 1996 usque ad 2006.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jean Establet, Mathieu Kérékou. L'inamovible président du Bénin. Lutetiae: L'Harmattan, 1997. ISBN 2-7384-5725-8

Nexus externi[recensere | fontem recensere]