Matella

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Duae matellae figlinae
Matella puerilis Graeciae antiquae

Matella est vas aquarium, et praecipue dicitur de vase, in quod homines urinam excrementaque reddunt. Etiam appellatur matula, scaphium et lasanum, et linguâ mediaevali iordanes, lasanum, minsatorium, urinale, urinarium.

Matellae portabantur vel in latrinis ponebantur. Graece matella appellabatur ἀμίς vel λάσανα. Athenaeus dicit Sybaritas primum matellis usos esse. In symposiis servus praecipuus, λασανοφόρος, lasanum portabat. Romani hos servos crepitu digitorum poscebant, ut in hoc epigrammate Martialis:

Cum peteret seram media iam nocte matellam
Arguto madidus pollice Panaretus,
Spoletina data est, sed quam siccaverat ipse,
Nec fuerat soli tota lagona satis.
Ille fide summa testae sua vina remensus
Reddidit oenophori pondera plena sui.
Miraris, quantum biberat, cepisse lagonam?
Desine mirari, Rufe: merum biberat.[1]

In alio epigrammate poëta prosopopoeiam faciens ex parte matellae fictilis loquitur:

Dum poscor crepitu digitorum et verna moratur,
O quotiens paelex culcita facta mea est![2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Marcus Valerius Martialis, Epigrammata 6.89.
  2. Martialis, Epigrammata 14.119.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hurschmann, Rolf. "Chamber pot". In Brill's New Pauly, editione interretiali (2006).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad matellas spectant.