Marius Priscus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marius Priscus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo et secundo saeculo post Christum natum fuit. Patria eius Baetica fuit. Nerone imperatore vel postea in senatum adlectus est et Domitiano imperatore circa annum 85 consul suffectus creatus est. Anno 97/98 proconsul Africa (provincia Romana) Africam administravit atque in iudiciis pecunias magnas a reis accepit. Idcirco anno 99/100 apud senatum Plinio Minore et Cornelio Tacito consularibus repetundarum accusatus est. Plinius de hoc iudicio epistulis suis rettulit[1]: Marius e senatu expulsus pecuniam acceptam aerario tradere debuit, Italiam relinquere et in exilium ire coactus est[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. II 11, 17-24; 12,1; III 9,3; VI 29,9
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 909