Marius (crater)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Rima et crateres nomine "Marius" distincti
Crater Marius

Marius est crater lunaris in oceano Procellarum patens, coordinatis 11.9°N 50.8°W. Ad honorem astronomi Germani Simonis Marii nominatus est.

Crateres minores fere quattuor et viginti eo circumiacent, qui nominibus ab "Marius A" ad "Marius Y" distinguuntur. Colles ad septentrionem et occidentem versus eminentes, origine ut videtur vulcanico, nomine informali Marius Hills ("colles Marius") nuncupantur. Vallis cui nomen est rima Marius inter crateres vagat. In eadem regione foramen videtur quod ostium esse censetur cavernae vulcanicae 50 chiliometris longae.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Marium spectant (Marius (crater), Marius (crater), Rima Marius).
Wikidata-logo.svg Data astronomica: "3715, 5072" apud Gazetteer of Planetary Nomenclature.