Marina Del Rey
Navalia Regis[1] sunt navalia in comitatu Angelopolitano civitatis Californiae, quattuor milibus passuum a meridie mediae urbis Sanctae Monicae distantia. Haec navalia, quae sex milia navium accipere possunt, habentur portus artificiosus maximus totius orbis terrarum destinatus navibus minoribus. Navalia Regis sunt oppidum non incorporatum comitatus Angelopolitani. Ipse portus, una cum multis diaetis, tabernis, officinis, hortisque publicis, totum oppidum includit. Circiter octo milia hominum in Navalibus Regis habitant.
![]() |
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam. |
Historia
[recensere | fontem recensere]Anno 1887 propositum fuit portum magnum in paludibus meridianis urbis Monicopolis aedificandum, qui portus principalis Angelopolitis esset, atque oppidum novum, cui nomen Portus Ballona, in collibus meridianis a portu exstruendum. Haec consilia non effecta sunt, cum propositores pecuniam sufficientem non habuissent. Exeunte saeculo undevicensimo et ineunte saeculo vicensimo, hae paludes venationi avium gratissimae fuerunt. Annis sequentibus circus ad cursūs automobilisticos institutus est, deinde paulatim prope campi petrolei oriebantur. Anno 1956 Praeses Dwight D. Eisenhower constructioni portus recreationis annuit, et anno 1957 opus construendi coepit. Effossione portus expleta, marina anno 1962 publice aperta est. Post aperturam, paucas tantum naves aedificiaque habebat; aedificia autem marinae annis septuagenariis perfecerunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.