Maria de Vetsera

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Maria de Vetsera

Maria de Vetsera (nata Vindobonae die 19 Martii 1871–necata in oppido Mayerling die 30 Ianuarii 1889) fuit amans Rudolphi principis Imperii Austro-Hungarici successoris destinati.

Die 30 Ianuarii 1889 ambo una in conclavi arcis venatoriae (theodisce Jagdschloss) principalis Mayerling reperti sunt. Variae et diversae suspiciones de eorum morte eiusque causis et fuerunt et sunt. Veri simillimum putatur - quamvis multis dubitantibus - Rudolphum amantem suam necavisse et sibi ipsi mortem conscivisse.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Encyclopædia Britannica
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!