Jump to content

Maria (Moysis soror)

E Vicipaedia
Iochebed et Maria Moysem in Nilum mittunt (Alexii Tyranov pictura, circa annum 1840 picta)
Vide etiam paginam discretivam: Maria.

Maria[1] vel Mariam (Graece Μαριάμ) vel Miriam (Hebraice ‏מִרְיָם) fuit prophetria Biblica. Amram et Iochebed filia, Aaronis et Moysis soror natu maior. Illa fecit, ut pharaonis filia Iochebed ut nutricem Moysis inventi adoptaret. Saltatio Mariae laeta mari Erythraeo feliciter transito saepe figuratur. Annos 40 nata in deserto (in Cades) mortua est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic in Biblia Vulgata nominatur.

Fontes[recensere | fontem recensere]