Mare Frisium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Mare Frisium prope Portum Gulielmi.

Mare Frisium (Theodisce; Wattenmeer, Batave; Waddenzee, Frisice; Waadsee, Saxonice; Wattensee et Danice; Vadehavet) est mare inter Insulas Frisias ac Mare Germanicum ex una parte et Nederlandiense, Germanicum ac Danicum litora ex altera autem parte situm. Maritimis planitiebus formatum, et valde paulum profundum, adhuc aestu reverso, cum consistit e magnis harenosis planitiebus quae canalibus siccationis aquam vacuefacientibus interrumpuntur, possibile est quidem pedibus e continente in insulas aut vice versa transiri. Quoque sunt magnae aquae fluentes. Circa 450 chiliometra longum et inter 5 ac 30 chiliometra latum est, cum area circiter 10 000 chiliometrorum quadratorum.

Die 26 Iunii 2009, Mare Frisium Patrimonium Mundanum ab UNESCO declaratum est.