Marcus Nummius Attidius Senecio Albinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Nummius Attidius Senecio Albinus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus tertio saeculo fuit. Filius Marci Nummii Senecionis Albini erat, qui anno 227 consulatum ordinarium administravit. Ante annum 256 consul suffectus fuit, tum eo anno Praefectus urbi Romae, quo magistrato iterum annis 261 ad usque 263 fungebatur. Anno 263 et consul II ordinarius creatus est[1]. Filia eius Nummia Albina Gaio Ceionio Rufio Volusiano, consuli anni 311, nupsit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 8, c. 1062


Antecessores:
Imp. Caesar Publius Licinius Valerianus Gallienus Augustus V et Mummius Faustianus
Consul
263
cum
Dextro
Successores:
Imp. Caesar Publius Licinius Valerianus Gallienus Augustus VI et Saturninus