Jump to content

M. Gavius Apicius

E Vicipaedia
(Redirectum de Marcus Gavius Apicius)
Vide etiam paginam discretivam: Apicius.
Frontispicium "Apicii Coelii De opsoniis et condimentis" editionis a Martino Lister anno 1709 edita

Marcus Gavius Apicius, ganeo et coquus, saeculo primo ineunte vixit.

Marcus Gavius Apicius notissimus ganeo Romanus scriptorque fuit antiquissimi libri de arte culinaria, cui nomen "de re coquinaria", qui redactione saeculi 3 vel 4 nobis traditus est. Tempore Tiberii Caesaris vixit. Quem Plinius Maior dicit "ad omne luxus ingenium natum" et "nepotum omnium altissimum gurgitem" fuisse (Nat. Hist. 9,66 & 10,133). Hoc eo manifestum est, quod phoenicopterorum linguarum saporem laudavit (Nat. Hist. 10, 133). Plinius etiam refert Apicium novam methodum invenisse porcos ficis saginandi, ut iecur eorum eximium saporem acciperet (Nat. Hist. 8, 209). Nomen autem "ficati" linguis Romanicis ut "fegato" (Ital.), "higado" (Hisp.), "foie" (Franc.) etc. ad nos pervenit. Seneca quidem in "De consolatione" (X, 9) narrat Apicium vitam veneno finivisse, cum sestertium millies in culinam coniecisset atque superfuturum sibi solummodo sestertium centies computavisset.

Seneca, in Consolatio ad Helviam, X, dixerat:

Scilicet minus beate vivebat dictator noster qui Samnitium legatos audit cum vilissimum cibum in foco ipse manu sua versaret—illa qua iam saepe hostem percusserat laureamque in Capitolini Iouis gremio reposuerat—quam Apicius nostra memoria vixit, qui in ea urbe ex qua aliquando philosophi velut corruptores iuventutis abire iussi sunt scientiam popinae professus disciplina sua saeculum infecit. Cuius exitum nosse operae pretium est. 9. Cum sestertium milliens in culinam coniecisset, cum tot congiaria principum et ingens Capitolii vectigal singulis comisationibus exsorpsisset, aere alieno oppressus rationes suas tunc primum coactus inspexit: superfuturum sibi sestertium centiens computavit et velut in ultima fame victurus si in sestertio centiens vixisset, veneno uitam finivit. 10. Quanta luxuria erat cui centiens sestertium egestas fuit! i nunc et puta pecuniae modum ad rem pertinere, non animi. Sestertium centiens aliquis extimuit et quod alii voto petunt veneno fugit. Illi uero tam pravae mentis homini ultima potio saluberrima fuit: tunc venena edebat bibebatque cum inmensis epulis non delectaretur tantum sed gloriaretur, cum vitia sua ostentaret, cum civitatem in luxuriam suam converteret, cum iuventutem ad imitationem sui sollicitaret etiam sine malis exemplis per se docilem.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Carol A. Déry, "The Art of Apicius" in Harlan Walker, ed., Cooks and Other People: proceedings of the Oxford Symposium on Food and Cookery 1995 (Londinii: Prospect Books, 1996) (pp. 111-117 apud Google Books)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]