Latinitas bona

Marcus Cocceius Nerva (consul 22)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Cocceius Nerva (nescimus quando natus sit; mortuus anno 33) fuit iuris consultus et senator Romanus.

Familia[recensere | fontem recensere]

Marcus Cocceius Nerva ei pater fuit, consul anni 36 a.C.n., filium Marcum Cocceium Nervam habuit, qui et iuris consultus erat et circa annum 40 consul suffectus creatus est. Hic fuit pater Nervae imperatoris.[1]

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ipse anno 22 vel 21 consul suffectus erat, deinde anno 24 curator aquarum[2] fuit, tum anno 26 solus senatorum Tiberium in Campaniam et Capreas insulas secutus est. Ibi anno 33 sua manu mortem quaesivit.

De morte voluntaria apud Tacitum[recensere | fontem recensere]

Tacitus[3] de causis eius mortis haec rettulit:

Haud multo post Cocceius Nerva, continuus principi, omnis divini humanique iuris sciens, integro statu, corpore inlaeso, moriendi consilium cepit. quod ut Tiberio cognitum, adsidere, causas requirere, addere preces, fateri postremo grave conscientiae, grave famae suae, si proximus amicorum nullis moriendi rationibus vitam fugeret. aversatus sermonem Nerva abstinentiam cibi coniunxit. ferebant gnari cogitationum eius, quanto propius mala rei publicae viseret, ira et metu, dum integer, dum intemptatus, honestum finem voluisse. Ceterum Agrippinae pernicies, quod vix credibile, Plancinam traxit. nupta olim Cn. Pisoni et palam laeta morte Germanici, cum Piso caderet, precibus Augustae nec minus inimicitiis Agrippinae defensa erat. ut odium et gratia desiere, ius valuit; petitaque criminibus haud ignotis sua manu sera magis quam immerita supplicia persolvit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. John D. Grainger, Nerva and the Roman succession crisi of AD 96-99 (Londinii 2003), 28-29.
  2. Frontinus, de aquis urbis Romae, II 102
  3. Annales, VI 26. Cf Dio Cassius 58.21.