Jump to content

Marcus Bloch

E Vicipaedia
Wikidata Marcus Bloch
Res apud Vicidata repertae:
Marcus Bloch: imago
Marcus Bloch: imago
Marcus Bloch: subscriptio
Marcus Bloch: subscriptio
Nativitas: 6 Iulii 1886; 2nd arrondissement of Lyon
Obitus: 16 Iunii 1944; Saint-Didier-de-Formans
Patria: Francia
Nomen nativum: Marc Léopold Benjamin Bloch

Familia

Genitores: Gustave Bloch;
Coniunx: Simonne Vidal
Proles: Étienne Bloch

Memoria

Super sepulchrum meum sola verba sint:dilexit veritatem [1]
Ex testamento Marci Bloch

Marcus Bloch (6 Iulii 1886 Lugduni - 16 Iunii 1944 in Saint-Didier-de-Formans in praefectura Idano) natus familia Iudaica, fuit illustris rerum gestarum scriptor Francicus, qui secundo bello mundano cum motu rebelli consociatus pro libertate pugnavit. Die 16 Iunii 1944 a nazistis supplicio affectus est. Die 23 Iunii 2026 in Pantheum cum uxore intravit[2], monumentum quod Respublica Francica magnis viris suis dedicavit.

De historia noviter finita

[recensere | fontem recensere]

Novum genus historiae excogitavit quae non in proeliis eventibusque magnis chronologice narrandis aut regibus ducibusque enumerandis consisteret sed totius societatis decursum describeret. Quocirca historiam 'hominum in tempore scientiam' esse finivit et methodos aliarum scientiarum humanarum dictarum (geographiae, anthropologiae, oeconomiae, sociologiae etc.) in praeteritas aetates investigandas introduxit. Ita historiam ruralem Medii Aevi sibi elegit. Velut vexillum illorum novorum historicorum fuit periodicum a Marco Bloch et Luciano Febvre anno 1929 creatum: Annales d'histoire économique et sociale, ita ut huic proposito qui adhaerebant 'schola Annalium' appellarentur[3]. E Marco Bloch ortae sunt et historia oeconomica et historia mentis persuasionum.

Eius pater Gustavus Bloch e familia Iudaea Alsatica ortus qui, cum Alsatia Germaniae anno 1871 adnexa est, Franciam praeoptavit[4] et eo migravit, historiam antiquam professus est tam in Schola Normali Superiore quam in universitate Parisiensi. E tali patre Marcus velut hereditatem suam et studium historiae et Franciae amorem accepit.

Anno 1904 in Scholam Normalem Superiorem (ut pater) admissus et anno 1908 adgregatione historiae-geographiae laureatus deinde per annum in Germania studia continuavit, cuius scholae historicae fama tum late vigebat. Postea in lyceis docebat.

Primo bello mundano fortiter militavit et quater ob virtutem et periculum contemptum publice laudatus est. Anno 1919 Simonnam Vidal uxorem duxit quae tota vita cum eo collaboravit et mortuum in Pantheum comitata est. Sex liberos genuerunt.

Circa idem tempus electus est inter novos professores qui Universitatem Argentinensem a Germanis conditam Francice renovandam susciperent. Ibi historiam mediaevalem docebat. Anno 1924 primum magnum opus Les Rois thaumaturges publicat, historiam mentis persuasionum inaugurans et methodo comparativa fretus. Anno 1929 cum Luciano Febvre periodicum novum Annales inscriptum creat. Anno 1931 in Les Caractères originaux de l'histoire rurale française plures disciplinas scientificas feliciter miscet. Simul vitam politicam spectat atque anno 1934 manifesto contra fascismum signum suum apposuit. Iam tum enim antisemitismus in Francia saevire coeperat. Anno 1936 ad Universitatem Parisiensem transit ubi historiam oeconomicam docet.

Non obstante aetate 53 annorum cum secundum bellum mundanum indicitur nomen suum sponte dat et proeliis interest (quintum laudatus est). Post brevem ex Dunquerca profugus in Anglia moram in Franciam redit sed statim cessatio belli nuntiatur. Cum familia in domum aestivalem praefecturae Crosae, in partem adhuc "liberam" Franciae, refugit. Bibliotheca quinque milium librorum Lutetiae relicta a nazistis direpta magna ex parte in Germaniam abiit. Etenim legibus antisemiticis obnoxius erat et eius bona publicata sunt.

Ab anno 1943 rebellionis clandestinae Lugduni particeps fit sed mense Martio 1944 adprehensus saeviter cruciabatur. Die 16 Iunii cum aliis rebellibus necatur. Duo manuscripta relinquebat posthuma publicata: L'étrange défaite quo cladem Francicam mensium Maii et Iunii 1940 scrutabatur atque homines et doctrinas in culpa designabat et Apologie pour l'histoire ou Métier d'historien in quo de artis suae proposito meditabatur.

Honoris causa nomen eius viis et plateis aut etiam scholis et collegiis inditum est.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Editiones operum
Biographica et critica
  • Olivier Dumoulin, Marc Bloch. Lutetiae: Presses de Sciences Po, 2000.
  • Carole Fink, Marc Bloch. Une vie au service de l'histoire. Lugduni: Presses Universitaires de Lyon, 1997 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
  • Massimo Mastrogregori, Introduzione a Bloch. Romae: Laterza, 2001.
  • Florian Mazel et Yann Potin, Marc Bloch. L'histoire en résistance, Lutetiae, Le Seuil, 2026 Nuntius
  • Ulrich Raulff, Marc Bloch. Un historien au XXe siècle. Lutetiae: Editions de la Maison des sciences de l'homme, 2006
  • Peter Schöttler, ed., Marc Bloch - Historiker und Widerstandskämpfer. Campus-Verlag, 1999

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]