Marcabru

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Marcabru
Res apud Vicidata repertae:
Marcabru: imago
Marcabru: imago
Nativitas: 1110s; Gascony
Obitus: 1150s; Auvillar
Marcabru in libro manuscripto MS BNF 12473 pictus

Marcabru (floruit 1130-1150) fuit trobator sive poeta linguae Occitanae. De eo nihil constat. E duabus vitis Occitanice scriptis in libris carminum eius, res omnino contrarias extrahimus.[1]

E MS BNF 12473 discimus Marcabrun Gasconem esse (hoc confirmat dialectus carminum), filium pauperae mulieris nomine Marcabruna; mala carmina malasque satiras (sirventes) fecisse; malum dixisse de feminis et de amore. Haec tota extracta sunt e carmine numero 293,18.[2]

In MS Vat. Lat. 5232 legimus Marcabrunem, originis incogniti, depositum fuisse ad portam divitis cuiusdam; alumnum esse equitis Aldrici del Vilar apud Auvillar, discipulum trobatoris Cercamonis; cognomina habuisse Pan-perdut (scilicet "panis perditus") et postea Marcabru; in fine interfectum esse a patriciis Gasconiae de quibus multa mala dicaverat. Haec partim extracta sunt e carminibus 16b,1 (ab Aldrico del Vilar) et 293,43 (a Marcabrune).

Habemus 42 vel 45 carmina Marcabrunis, obscura, satirica et interdum obscaena; fuit inter conditores cantionis clusae (trobar clus). Inter patrones eius fuerunt Guillelmus X (dux Aquitaniae), filius trobatoris Guillelmi IX, et Alphonsus VII (rex Castellae).

Discipulus eius Bernardus Marti erat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. Boutière, A.-H. Schutz, edd., Biographies des troubadours (Lutetiae: Nizet, 1964)
  2. Numeros carminum poetarum Occitanorum (trobatorum) invenis apud A. Pillet, H. Carstens, Bibliographie des Troubadours (Halis Saxonum, 1933)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jean-Marie-Lucien Dejeanne, Les poésies complètes du troubadour Marcabru. Tolosae 1909.