Manius Curius Dentatus

E Vicipaedia
(Redirectum de Manius Curius)
Salire ad: navigationem, quaerere

Manius Curius Dentatus (ca. 330 a.C.n. - 270 a.C.n.) fuit vir plebeius Romae antiquae, clarus quia terminavit bella contra Samnites.

Secundum Plinum, cognomen "dentatus" ei detur quod natus sit cum dentibus.

Bella contra samnites[recensere | fontem recensere]

Consul fuit semel in anno 290 a.C.n., anno in quo pugnavit vicitque militias contra Samnites Sabinosque. Manius Curius Dentatus contra Samnites profectus, eos ingentibus proeliis vicit. Romam regressus in concione ait "Tantum agri cepi, ut solitudo futura fuerit, nisi tantum hominum cepissem: tantum porro hominum cepi, ut fame perituri fuerint, nisi tantam agri cepissem." Ex tam opulenta victoris, adeo ditari noluit, ut quam a malevolis interversae pecuniae argueretur, gutto ligneo, quo uti ad sacrificia consueverat, in medium prolato iuraverit se nihil amplius de praeda hostili in domum suam intulisse. Legatis Samnitum aurum offerentibus, cum ipse rapas in foco torreret, "Malo, inquit, haec in fictilibus meis esse, et aurum habentibus imperare." Agri captivi septena iugera populo viritim divisit: cumque ei senatus iugera quinquaginta assignaret, plus accipere noluit, quam singulis fuerat datum, dixitque malum esse civem, cui non idem quod aliis satis esse posset

Bella in Pyrrhum[recensere | fontem recensere]

Electus consul suffectus in anno 284 a.C.n. Gallos Senones vicit.In anno 275 a.C.n. fuit consul bis et vicit exercitum Pirrhi in proelio Beneventi (illo tempore, Maleventum). Anno posteriore, inter tertium consulatum, Lucanos exterminavit. Postea Curius consul creatus adversus Pyrrhum missus est: cumque ea de causa delectum haberet, et iuniores taedio belli nomina non darent, coniectis in sortem omnibus tribubus, primum nomen urna extractum citari iussit. Cum adolescens non responderet, bona eius hastae subiecit. Tunc ille ad tribunos plebis cucurrit, de iniuria sibi facta graviter querens, eorumque opem implorans. At Curius et bona eius et ipsum quoque vendidit, dixitque non esse reipublicae opus eo cive qui parere nesciret: neque tribuni plebis adolescenti auxilio fuerunt; posteaque res in consuetudinem abiit, ut delectu rite acto qui militiam detractaret, in servitutem venderetur. Hoc terrore ceteri adacti nomina promptius dederunt.

His copiis Curius Pyrrhi exercitum cecidit, deque eo rege triumphavit. Insignem triumphum fecerunt quatuor elephanti cum turribus suis tum primum Romae visi. Victus rex in Epirum reversus est.

domi[recensere | fontem recensere]

Fuit censor in 272 a.C.n. et initiavit constructionem secundi aquaeductus Romae,Anii veteris, utens exuviis victoriae contra Pirrhum.

In 271 a.C.n. anno, iubet canalem construi (Cavum Curianum) ut defluant aquae stagnantes fluminis Velini, quae erant palus aegra areae orientalis planities Terni, ad saltum Marmoris: unde, aqua influebat in flumen Nigrum, affluens rivus Tiberis.


Antecessores:
Lucius Postumius Megellus III et Gaius Iunius C.f. Bubulcus Brutus
Consul
290 a.C.n.
cum
Publio Cornelio Cn.f. Rufino
Successores:
Marcus Valerius M.f. Maximus Corvinus II et Quintus Caedicius Q.f. Noctua
Antecessores:
Quintus Fabius Q.f. Maximus Gurges II et Gaius Genucius L.f. Clepsina
Consul
275 a.C.n.
cum
Lucius Cornelio Ti.f Lentulo Caudino
Successores:
Manius Curius Dentatus III et Servius Cornelius P.f. Merenda
Antecessores:
Manius Curius Dentatus II, Lucius Cornelius Ti.f Lentulus Caudinus
Consul
274 a.C.n.
cum
Servio Cornelio P.f. Merenda
Successores:
Gaius Fabius M.f. Dorso Licinus et Gaius Claudius M.f. Canina II

Fontes[recensere | fontem recensere]

P literature.png Haec pagina textum incorporat ex opere abbatis C. F. Lhomond De viris illustribus urbis Romae, 1779.