Mamadou Tangara

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Mamadou Tangara
Res apud Vicidata repertae:
Mamadou Tangara: imago
Nativitas: 4 Iunii 1965; Banjul

Officium

Officium: Minister rerum externarum
Munus: politicus, professor

Mamadou Tangara (Banjul in urbe natus die 4 Iunii 1965) est politicus Gambiae.

Alumnus est universitatum Mahometi I ad Ugda in Maroco, Lovaniensis Catholicae in Belgica, Lemovicensis in Francia. Linguam Francogallicam ab anno 1994 usque in 2000 apud universitatem Gambiensem docuit. Ter minister a rebus externis Gambiae meruit, a die 7 Iunii 2010 ad mensem Aprilem 2012, iterum ab Augusto usque in Decembrem eiusdem anni, iterum a die 29 Iunii 2018. Bis annis 2010 et 2013 brevibus temporis spatiis minister ab eruditione superiori factus est. Inter annos 2013 et 2016 legatus permanens Nationibus Unitis Gambiensis, ab 2017 usque in 2018 legatus permanens Gambiensis Comorensisque fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Ministri rerum externarum Gambiani