Malietoa Tanumafili II

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Formula:Infobox Monarch

Malietoa Tanumafili II (19132007), GCMG, CBE, stirps gentis regiae Samoae, fuit princeps Malietoa (post 1939) et caput civitatis Samoae (Samoane: O le Ao o le Malo) ab anno 1962 ad mortem.[1] Tempore mortis, fuit senissimus caput civitatis in totius orbe terrarum.

Vita[recensere | fontem recensere]

Malietoa Tanumafili II natus est 4 Ianuarii 1913 primus filius et tertius liber principis Malietoae Tanumafili I et sponsae Momoe Lupeuluiva Meleisea. Studuit in Schola Sancti Stephani, prope Auckland in Nova Zelandia. Patre mortuo, titulum gentilem Malietoam accepit.

Die 1 Ianuarii 1962, cum Samoa libertatem assecuta est, ille et princeps Tupua Tamasese Mea'ole capita civitatis coniunctim facti sunt. Tupua 5 Aprilis 1963 obito, Malietoa solum regnabat.

Malietoa Tanumafili II erat socius religionis Bahá'í, cuius templum domesticum, Domum Baha'i appellatum, dedicavit Tiapapatae, prope Apiam, anno 1984.[2]


Mors[recensere | fontem recensere]

Malietoa Tanumafili II diem supremum obiit pneumoniae tempore 6:45 post meridiem die Veneris 11 Maii 2007 in Valetudinario Nationali "Tupua Tamasese Meaole" Moto'otuae, prope Apiam.[3][4]

Quattuor liberi ei supersunt: duae filiae et duo filii. Sponsa, Lili Tunu, obiit anno 1986.


Nexus interni


Nexus[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!