Latinitas bona

Maithrīpāla Sirisena

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Maithrīpāla Sirisena
Res apud Vicidata repertae:
Maithrīpāla Sirisena: imago
Maithrīpāla Sirisena: subscriptio
Nativitas: 3 Septembris 1951; Yagoda, Sri Lanka
Patria: Taprobane

Officium

Officium: President of Sri Lanka, Member of the Parliament of Sri Lanka, Leader of the House, Minister of Defence, Ministry of Environment and Renewable Energy, Ministry of Environment and Renewable Energy, Ministry of Health, Ministry of Irrigation and Water Resources Management, Ministry of Parliamentary Affairs
Munus: Politicus

Consociatio

Factio: Sri Lanka Freedom Party, Communist Party of Sri Lanka, People's Alliance (Sri Lanka), United People's Freedom Alliance, New Democratic Front
Religio: buddhismus, Buddhism in Sri Lanka
Maithrīpāla Sirisena

Maithrīpāla Sirisena, litteris Singhalensibus මෛත්‍රිපාල සිරිසේන, Tamulicis மைத்திரிபால சிறிசேன (die 3 Septembris 1951 natus) est politicus Srilancae qui comitiis diei 8 Ianuarii 2015 praeses patriae electus est.

Maithrīpāla Sirisena iuxta Polonnaruwam metropolim antiquam natus est, filius veterani Alberti Sirisena cui ab exercitu decedenti ibi fundus octo fere iugerum datus est. Iuvenis igitur lecturas de agricultura secutus est apud Scholam Agriculturae Srilankensem in oppido Kundasale. Anno 1971 inter rerum novarum moventes Motus Liberationis Popularis communistici in carcerem missus est. Mox Moscuam petivit ubi in Instituto Litterarum Maximi Gorkij anno 1980 diploma scientiarum politicarum nactus est. Domum reditus, cum Factione Libertatis Srilankensi socialisticae iunctus, ad Parlamentum Srilankense anno 1989 electus est. Minister evolutionis, irrigationis, agriculturae annis 1997-2001, 2004-2005, 2007-2010, minister valetudinis annis 2010-2014 meruit. Secretarius generalis est factionis suae ab anno 2001.

Die 9 Ianuarii 2015 nuntiatus est Maithrīpāla Sirisena praesidem Taprobanae electum esse, antecessore Mahendra Rājapakṣe comitiis ante diem habitis devicto.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]