Coordinata: 53°27′03″N 2°10′37″W / 53.450803°N 2.176881°W / 53.450803; -2.176881

Magnum fossatum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Prospectus ad occidentem secundum Magnum fossatum, ad Levenshulme regionem Mancunii

Magnum fossatum (Anglice Nico Ditch, Mickle Ditch, Nikker Ditch) est fossa cum aggere linearis, longa chiliometra 9.7, in Mancunio Maiore, Anglia, inter Ashton-subter-Lineam et Stretfordiam currens, fortasse ut munimentum vel limes inter saecula V et XI aerae vulgaris effossa.

Fossatum adhuc partibus brevibus conspicuum est, talibus qualibus est tractus longus metra 300 in campo pillamallei Dentoniae. In partibus quae exstant, fossatum est latus metra 3 vel 4 et altus metra 1.5. Pars aggeris lege custodiatur et conservatur.

Cursus[recensere | fontem recensere]

Cursus propinquus Magni fossati, rubro signatus. Fortasse ulterius ad occidentem quam signatum patebat, post hiatum a terra muscosa interveniente postulatum.

Magnum fossatum 9.7 km patet ab Ashton Moss in Ashton-subter-Lineam ad Hough Moss, ad orientem a Stretfordia.[1] Per Denton, Reddish, Gorton, Levenshulme, Burnage, Rusholme, Platt Fields Park in Fallowfield, Withington et Chrolton-cum-Hardy transit, per quattuor burga Mancunii Maioris hodierni transgrediens. Cum finibus inter burga Stockport et Mancunium competet et inter Tameside et Mancunium usque ad campum pillamallei Dentoniae. Pars cursi nunc est sub Lacubus Audenshaw, qui ad finem saeculi XIX structi sunt.[2] Fossatum forsitan ad occidentem ultra Stretfordiam ad Urmston patebat.[3]

Historia[recensere | fontem recensere]

Magnum fossatum aliquando inter finem regni Romani in Britannia saeculo V et irruptionem Normannorum anno 1066 structum est. Quo consilio factum est, non est clarum, sed fortasse ut munimentum vel limes adhibebatur. Fieri potest ut saeculo VII finem territoriae Anglo-Saxonum, vel saeculo VIII vel IX finem inter regna Anglo-Saxonica Merciam et Northumbriam designaret.[4] In principio Medii Aevi populi horum regnorum cum Occidentalibus Saxonibus atque Britannis et Danis de imperio in Anglia septentrio-occidentali contendebant.[5] Quidquid fuit propositum principale, fossatum a Medio Aevo ut limes usurpavit.[6]

Secundum fabulam, Magnum fossatum ab incolis Mancunii anno 869 vel 870 una nocte completum est, ut se contra hostes Viccingos tueretur; Mancunium fortasse anno 870 a Danis direptum est.[7] Dicunt quemque virum partem suam fossati fodere debuisse, aggerem proceritati suae aequum struentem.[4] Secundum mythologiam saeculi XIX, fossatum fuit locus proelii inter Saxones et Danos, quod proelium nomina urbibus Gorton et Reddish dedisse coniciunt (gore town, 'urbs cruoris', et red ditch, 'fossatum rubrum'),[8][9] sed haec coniectura ut "phantasia popularis" ab historicis declinatur,[10] nominibus potius a vocabulis dirty farmstead ('villa sordida') et reedy ditch ('fossa harundinea') vocatis.[11]

Antiquarii et historici a saeculo XIX fossati studiosi fuerunt, sed magna pars cursus eius contectus est aedificiis. Inter annos 1990 et 1997, grex archaeologorum Universitatis Mancuniensis partes fossati in Denton, Reddish, Levenshulme, et Platt Fields excavaverunt, aetatem et propositum decernare tentantes. Quamquam tempus constructionis fossati non detectum est, investigatio aggerem ad septentrionem fossati saeculo XX ortum esse monstravit. Una cum fossati forma similis litterae U (et non V, quae in fossis militaribus adhibetur), hoc monet propositum fossati finem territoriae designare.[1][12]

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Prima mentio nota fossati reperitur in charta donationis terrae in oppido Audenshaw monachis cellae Kersal. In charta fossatum et Anglice Mykelldiche et Latine magnum fossatum appellatur.[3] Nomen Nico (aliquando Nikker) saeculis XIX et XX commune fit. Duceri potest a Hnickar Anglo-Saxonico, spiritu aquatico qui viatores captos mergebat, sed nomen hodiernum veri simile est corruptio nominis Mykelldiche, a vocabulis micel, 'magnum', et diche, 'fossatum'.[3] At alii nomen a vocabulo Anglo-Saxonico nǽcan, 'necare', ducent.[13]

Status hodiernus[recensere | fontem recensere]

Contra gravem erosionem, etiamnunc fossati partes breves videri possunt, qui latum metra 3 vel 4 et altus metra 1.5 esse potest. Tractus longus metra 300 per campum pillamallei Dentoniae et tractus per hortum Platt Fields currentes, habentur optime conservati.[14][15] Anno 1997, pars longa metra 135 lege conservata est. Reliquum fossati non conservatum manet.[16]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Nevell (1998), p. 40.
  2. Nevell (1992), p. 81.
  3. 3.0 3.1 3.2 Nevell (1992), p. 78.
  4. 4.0 4.1 Nevell (1992), p. 83.
  5. Hylton (2003), p. 7.
  6. Nevell (1992), pp. 82–83.
  7. Hylton (2003), p. 8.
  8. Booker (1857), p. 197.
  9. Harland & Wilkinson (1993), pp. 26–29.
  10. Farrer & Brownbill (1911), pp. 275–279.
  11. "A ditch in time". BBC Online. 1 August 2008  Retrieved on 5 January 2009.
  12. Nevell (1998), p. 41.
  13. Based on the manuscript collections of the late Joseph Bosworth, D.D. F.R.S (1998). "Online Anglo-Saxon dictionary.". Clarendon Press 
  14. Nevell (1992), p. 79.
  15. Nevell (2008), p. 39.
  16. "Nico Ditch". Pastscape.org.uk 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]