Lygdamis II Halicarnassensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Lygdamis

Lygdamis II fuit tyrannus Cariae in Imperio Achaemenidarum.

Lygdamis II (mortuus circa annum 453 a.C.n.) tempore Herodoti fuit tyrannus Cariae et dominus civitatis (poleis) Halicarnassi in imperio Achaemenidarum.

Lygdamis filius fuit Pisindelis et nepos Artemisiae I.[1]

Lygdamis poetam Panyasin, avunculum Herodoti historici anno 461 interfecit, unde Herodotus patriam Halicarnassensem relinquere debuit et in insulam Samum fugit.[2] Bis in Lygdamin seditio facta est; denique missus est.
Lygdami mortuo circa annum 453 a.C.n. Halicarnassus Foederi Delio se adiunxit.[3]
Ex anno 395 a.C.n. Caria iterum in dicionem imperii Achaemenidarum redacta a domo Hecatomnidum recta est.

Domus Lygdamida[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Wilhelm Kierdorf: Lygdamis 3. In: Der Kleine Pauly (KlP). Tomus 3, Stuttgardiae 1969, Col. 802.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fornara, Charles W.; Badian, E.; Sherk, Robert K. (1983). Archaic Times to the End of the Peloponnesian War. Cambridge University Press. p. 70. ISBN 9780521299466.
  2. Grant, Michael (2004). Greek and Roman Historians: Information and Misinformation. Routledge. p. 4. ISBN 9781134828210.
  3. ibidem