Lusitania (navis)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Lusitania (discretiva)

RMS Lusitania Novum Eboracum venit.

Lusitania fuit navis, constructa anno 1904 et primum missa anno 1906 a Cunard Line et cursu publico affecta, Britannica, quam primo bello mundano in itinere in urbem Novum Eboracum, die 7 Maii anni 1915, navis submarina Germanica nomine U-20 (Germanice: Unterseeboot 20, 'Navis submarina vicensima') depressit in Oceano Atlantico 11.5 milia passuum ab australi Hiberniae litore.

Qua in clade 1198 viatores perierunt, inter quos 128 cives Civitatum Foederatarum Americanae. Ob perditionem navis et bellum Germaniae submarinum contra naves mercatorias armatas Civitates Foederatae Americae die 1 Februarii 1917 imperio Germanico bellum indixerunt.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Bailey, Thomas A. (October 1935). "The Sinking of the Lusitania". The American Historical Review. Oxford University Press. 41 (1): 54–73.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lusitania navis spectant.