Luguvalium (Pennsylvania)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Luguvalium (Pennsylvania)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Civitates Foederatae Americae
Numerus incolarum: 18 682±0
Situs interretialis

Geographia

Superficies: 5.54 Mille passus quadratum

Tabula geographica

Luguvalium (Pennsylvania): situs

Luguvalium[1] (Anglice Carlisle) est burgum in et sedes Comitatus Cumberlandiae Pennsylvaniae in Civitatibus Foederatis situm.[2] Intra Vallem Cumberlandiam, fecundissimam agriculturae regionem, patet. Census anni 2010 civium 18 682 rettulit; cum suburbiis oppidorum civilium, hominum 37 695 in urbana Luguvalii congerie habitant. Luguvalium est exurbium Harrisburgi, orientem versus iacentis.

Luguvalium est minor Harrisburgi−Luguvalii areae metropolitae statisticae urbs principalis, quae omnes comitatus Cumberlandiam, Dauphin, et Perry in Pennsylvania Media-Meridiana amplectitur. Anno 2010, Forbes Luguvalium et Harrisburgum locum alterum ad educandam familiam aestimavit.[3]

Collegium Bellicum Exercitus Civitatum Foederatarum, in Barracks Luguvalii situm, operarios militares privatosque ambos praeparat ad curas apportunas explendas. Barracks Luguvalii inter veterrima castra stativa Exercitus Civitatum Foederatarum et militare educationis institutum veterrimum in exercitu est. Barracks Luguvalii est locus Musei Hereditatis Militaris Exercitus Civitatum Foederatarum.

Luguvalium praeterea est situs Collegii Dickensonii et Scholae Iurisprudentiae Dickinsoniae Civitatis Pennsylvaniae. Americanum societatis Ahold praesidium Luguvalii sita est. Collegium Dickinsonium, olim Carlisle Grammar School, ut schola Latina ad limitem coloniae anno 1773 orta est.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Carlisle, Pa. (or Luguvalium to this crowd, who use the Roman moniker for the British city of the same name)." Frances Stead Sellers, "Spoken Latin: A modern remedy for the nation's age-old reading problems?" Washington Post, 8 Augusti 2014.
  2. "Find a County". National Association of Counties 
  3. Levy, Francesca (7 Iunii 2010). "America's Best Places to Raise a Family". Forbes.com .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Luguvalium (Pennsylvania) spectant (Luguvalium (Pennsylvania), Carlisle, Pennsylvania).