Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ludus tudicularis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Mensa lusoria.

Ludi tudiculares[1][2] sunt ludi, qui baculis et pilis in mensa lusoria luduntur. Finis ludi est pilas numeratas baculis in sacculos, qui in angulis et liminibus mensae iacent, trudere. Hoc ita efficitur, ut lusor pilam albam baculo trudit, quae alias pilas ad sacculos protrudat.

Ludi tudiculares fortasse popularissimi sunt, qui plurimis linguis hodiernis snooker et pool nominantur.

Imagines[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, ludus tudicularis sub voce biljardi (Helsinki 2002).
  2. Iohannes Traupman, Latin and English Dictionary (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), ludus tudicularis s.v. pool (billiards)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad ludum tudicularem spectant.