Ludovicus Vierne

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vierne 1910

Ludovicus Victor Iulius Vierne (natus Pictavii 8 Octobris 1870 - mortuus Lutetiae 2 Iunii 1937) fuit organista compositorque caecus. Apud Conservatorium Parisiense, Vierne successit alia magna nomina (Franck, Widor, Guilmant, et Gigout) et modum Francicum organi canendi tenuit. Vierne fuit organista titularius Ecclesiae Cathedralis Nostrae Dominae ab anno 1900 ad mortem anno 1937. Opera comprehendunt Sex Symphonias pro Organo. Evanuit ad clavile organi, dum concertum ad anniversarium 1750um Ecclesiae Nostrae Dominae celebrandum daret.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bernard Gavoty, Louis Vierne, la vie et l'oeuvre, Éditions Albin Michel, Parisiis 1943 (alia editio Buchet/Chastel, Parisiis 1980).
  • Markus Frank Hollingshaus, Die Orgelwerke von Louis Vierne, Dohr, Coloniae Agrippinae 2005.
  • Franck Besingrand, Louis Vierne, Bleu nuit éditeur, Parisiis 2011.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

  • Situs Ludovico Vierne dicatus (Francogallice)