Ludovicus Bødtcher

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ludovicus Bødtcher

Ludovicus Adolphus vulgo Ludvig Adolph Bødtcher (Hafniae natus die 22 Aprilis 1793; mortuus ibidem die 1 Octobris 1874) fuit scriptor et poeta Danicus qui anacreontica pepigit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Bødtcher anno 1813 studia terminavit. Praeter carmina etiam dramata nonnulla scripsit, quorum magna pars amissa est, necnon recensiones multas in ephemeridibus. Clam puellam Paulinam Paulsen sibi despondit, quae diebus sponsaliciis mortua est. Ludovicus iussu patris Søren, qui inspectoris munere fungebatur, tamquam custos apud ergastulum laborare debuit. Patre anno 1824 defuncto et hereditate accepta ilico dimissionem petivit ad Italiam visendam. Ludovicus tunc diu Italia vitam degebat cum poetis et artificibus Danicis, e.g. cum Bertel Thorvaldsen cuius laudator factus est. Artificia sculptoris Copenhagam venerunt, quamquam et in Bavaria clientes fuerant, et ibi venerabantur. Ceterum Thorvaldsen ei persuaserat ut patriam enim reviseret.

In patriam anno 1835 reversus Hafniae usque mortem mansit. Officium lucrativum in museo quodam negavit; sententiam bene vixit qui bene latuit dilexisse videtur. Anno 1873 ordine Dannebrog honoratus in Coemeterio Assistentiae, quod dicitur sepultus est.

Nobis reliquit modo collectiones duas minores poeseos, quae autem in litteris Danicis magni aestimantur. Carmina erotica, quibus venustas haud fucata et modus vivus insunt, felicitatem atque beatitudinem rerum bellarum spectandarum annuntiant. Inspiratio non solum ab antiquitate sed etiam ab Adamo Oehlenschläger venit neque romanticismus fontes fefellit (e.g. Mundus, Paulina). Vitae bonae agendae praecepta dedit in operibus Fredensborg et Philosophen. Iste homo autem et modernas res secundum Horatium exaravit, e.g. Farvel til Marthes Kilde, Høstminde et Eros, quae autem rhetoricae Horatianae non aequandae sunt. Nonnulla poemata narrativa sunt de rebus in Italia visis: carmina de Nemi, Mødet med Bacchus et En Mus i Rom. Poetica quoad genus interdum comparantur cum opusculis Aemilii Aarestrup.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Mødet med Bachus
  • Skriftestalen
  • Marthes Kilde
  • Fuglen, historiuncula
  • Digte, aeldre og nyere, Hafniae 1878

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum Bødtcher spectant.