Latinitas nondum censa

Ludovicus Aliot

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ludovicus Aliot
Res apud Vicidata repertae:
Ludovicus Aliot: imago
Nativitas: 4 Septembris 1969; Tolosa
Patria: Francia

Officium

Officium: consiliarius provincialis, legatus ad Parlamentum Europaeum, member of the French National Assembly, legatus ad Parlamentum Europaeum, Q65504868, Q66501428
Munus: Politicus, Causidicus

Consociatio

Factio: Acies Nationalis Francica
Ludovicus Aliot anno 2015 pictus

Ludovicus, vulgo Louis Aliot (Tolosae natus die 4 Septembris 1969) est politicus Franciae, a die 16 Ianuarii 2011 unus praesidum vicariorum Aciei Nationalis consorsque ipsius praesidis Marinae Le Pen.

Ludovicus Aliot, cuius mater e familia Francica et Iudaica ab Algerio exsule orta erat, Ax in oppido educatus et Tolosae eruditus est apud universitatis Tolosanae I ubi scientiae politicae studuit. Consiliarius electus est provinciae Meridiani et Pyrenaeorum a die 16 Martii 1998, provinciae Occitaniae et Ruscinonis a die 21 Martii 2010, sed mense Decembri 2015 candidatus ad praesidium in comitiis primariis novae provinciae Occitaniae Ruscinonis Meridiani Pyrenaeorum primus accessit. Secretarius generalis Aciei Nationalis meruit a die 11 Octobris 2005 ad 2 Maii 2010. A die 1 Iulii 2014 legatus est apud Parlamentum Europaeum.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]