Lucus Fridericianus-Mons Crucis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Lucus (discretiva)

Wikidata-logo.svg Lucus Fridericianus-Mons Crucis
Res apud Vicidata repertae:
Lucus Fridericianus-Mons Crucis: insigne
Civitas: Germania
Locus: 52°30′0″N 13°27′0″E
Numerus incolarum: 281 076, 290 386
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Berolinum

Geographia

Superficies: 20.2 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Mons Crucis, Friedrichshain
Territoria finitima: Pancovium, Mons Lucis, Treptovia-Copenicum, Nova Colonia, Vicus Templi-Mons Amoenus, Bezirk Mitte

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: San Rafael del Sur, Kiryat Yam, Porta Westfalica, Stettinum, Chalcedon, Aquae Mattiacae, Angulisamum, Oborishte District

Tabula aut despectus

Lucus Fridericianus-Mons Crucis: situs

Regio Lucus Fridericianus - Mons Crucis secunda ex duodecim regionibus Berolini est. Condita est duabus pristinis regionibus Luco Fridericiano et Monte Crucis coniunctis post redintegrationem unitatis et Germaniae et urbis Berolini, quae anno 1990. accidit. Lucus Fridericianus ad usque redintegrationem Berolini ad orientalem, Mons Crucis ad occidentalem partem pertinebat.

Spreha fluvius Lucum Fridericianum et Montem Crucis interscindit. Hic in Spreha pons vulgo Oberbaumbrücke nostra lingua Pons Trabis Superioris factus est, qui pons in insigni regionis depictus est et ipse insigne regionis est.

Compositio incolarum inter regionis partes differt. Exempli gratia secundum Officium Rebus Statisticis Curandis Berolinense anno 2002° portio peregrinorum in Monte Crucis fuit 32,8 % , in Lucu Fridericiano 8,7 %. In Crucis Monte plus inter 35 et 60 annos nati sunt quam in Lucu Fridericiano, numerus iuvenum minor est.

Pons trabis superioris qui vocatur ambas pristinas regiones coniungit. Effigies pontis in insigni regionis novae est.