Lucius Venuleius Montanus Apronianus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Venuleius Montanus Apronianus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Pater eius Lucius Venuleius Montanus consul suffectus Nerone imperatore regnante. Mater eius Laetilla fuit. Et ipse anno 92 consul suffectus erat et annis 80 ad usque 92 vel diutius frater Arvalis. Statius poeta Venuleio tertium et quartum librum Silvarum dedicavit, ut quidam censuerunt[1]. Filius eius Lucius Venuleius Apronianus Octavius Priscus anno 123 consul ordinarius erat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/2, c. 16