Lucius Plotius Pegasus
Lucius Plotius Pegasus (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) senator Romanus, iurisconsultus ac vir publicus saeculi primi post Christum natum fuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Pater eius Marcus Plotius Paulus trierarchus fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Pegasus legatus Augusti pro praetore Dalmatiae, verisimile annis 71 - 74, et aliorum provinciarum erat et circa annos 78 - 86 praefectus urbi Romae[1]. Praeterea consul suffectus erat (vide infra).
Iurisconsultus
[recensere | fontem recensere]Plotius etiam iurisconsultus clarus et caput scholae Proculianorum erat atque ob scientiam Liber cognominatus est. Inter annos 71 et 73 consul suffectus senatus consultum Pegasianum de hereditatibus proposuit[2]:
"Sed rursus quia heredes scripti, cum aut totam hereditatem aut poene totam plerumque restituere rogabantur, adire hereditatem ob nullum aut minimum lucrum recusabant atque ob id extinguebantur fideicommissa, postea Pegaso et Pusione <consulibus> senatus censuit, ut ei qui rogatus est hereditatem restituere, proinde liceret quartam partem retinere, atque e lege Falcidia in legatis retinenda conceditur; ex singulis quoque rebus, quae per fideicommissum relinquuntur, eadem retentio permissa est. Per quod senatus consultum ipse heres onera hereditaria sustinet; ille autem, qui ex fideicommisso reliquam partem hereditatis recipit, legatarii partiarii loco est, id est eius legatarii, cui pars bonorum legatur; quae species legati partitio uocatur, quia cum herede legatarius partitur hereditatem. unde effectum est, ut quae solent stipulationes inter heredem et partiarium legatarium interponi, eaedem interponantur inter eum, qui ex fideicommissi causa recipit hereditatem, et heredem, id est, ut et lucrum et damnum hereditarium pro rata parte inter eos commune sit. "[3]