Lucius Mussius Aemilianus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lucius Mussius Aemilianus

Lucius Mussius Aemilianus (quando natus sit, nescimus, mortuus est anno 262) eques Romanus et usurpator fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Aemilianus circa annum 245 praefectus vehiculorum trium provinciarum Galliarum fuit, tum procurator Pelusi Paraetoni, procuator portus utriusque Ostiae (anno 247), deinde vice agens praefecti Aegypti, denique praefectus Aegypti ab anno 259 vel 261[1].

Usurpator[recensere | fontem recensere]

Cum anno 260 Valerianus Augustus a Sapore I rege Persarum captus esset, Aemilianus novos imperatores in oriente creatos Quietum et Macrianum Iuniorem adiuvit. Sed eorum morte in proelio contra Gallienum imperatorem anno 261 nuntiato Aemilianus post 30 Octobris ipse purpuram sumpsit, ne a Gallieno puniretur. Quod non sine magno periculo Gallieni fuit, cum Aemilianus cum Memore, praepositi frumenti in Aegypto parandi, Romam alimentis excludere potuit.

Mors[recensere | fontem recensere]

Aurelius Theodotus, dux militum Gallieni, eum ante 30 Martii 262 vicit et captum ad imperatorem Gallienum misit. Is eum iugulari iussit[2]. Theodotus successor praefectus Aegypti factus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1996, p. 227-228
  2. John Bray, Gallienus, Adelaide 1997, p. 147