Lucius Mummius Felix Cornelianus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Mummius Felix Cornelianus (nescimus, quando natus mortuusve sit) fuit senator Romanus patricius tertio saeculo. Patria eius Hispania fuit, ut plerique putant. Ante consulatum ordinarium, quem anno 237 administravit, anno 218 decemvir stlitibus iudicandi, tum sevir equitum Romanorum turmae II, anno 225 quaestor candidatus Alexandri Severi imperatoris, tribunus plebis 227, praetor, item candidatus principis 230[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly T8 c. 467


Antecessores:
Imp. Caesar Gaius Iulius Verus Maximinus Augustus et Marcus Pupienus Africanus
Consul
237
cum
Lucio Mario Perpetuo
Successores:
Fulvius Pius et Pontius Proculus Pontianus