Lucius Laberius Maximus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Laberius Maximus (nescimus, quando natus mortuusve sit) fuit eques Romanus primo saeculo. Laberius procurator Iudaeae anno 70 erat, tum praefectus annonae anno 80 Amphitheatro Flavio aedificando interfuit. Circa annos 82 vel 83 praefectus Aegypti fuit et Romam reversus circa annum 84 praefectus praetorio factus est[1]. Filius eius Manius Laberius Maximus erat, qui ad ordinem senatorium et consulatum elatus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 1031