Latinitas bona

Lucius Fulcinius Trio

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Fulcinius Trio (nescimus quando natus sit; mortuus anno 35) fuit senator Romanus. Fulcinius ambitiosus iuvenis anno 16 Marcum Scribonium Libonem Drusum praetorem accusavit, qui ante finem iudicii mortem voluntariam petivit. Fulcinius idcirco anno sequenti praetor extra ordinem factus est. Anno 20 sine magno eventu iudicio contra Gnaeum Calpurnium Pisonem intererat. Tiberius eum adiuvare promisit. Anno 31 legatus Augusti pro praetore Lusitaniae factus et eodem anno consul suffectus creatus est. Consul cum collega Publio Memmio Regulo saepissime iurgavit de sectatoribus Seiani coercendis. Nam Fulcinius, olim familiaris Seiani, nunc post eius casum eius amicos acerrime insequebatur. Sed anno 35 ob veterem amicitiam Seiani ipse accusatus mortem voluntariam petivit.[1] Frater eius Gaius Fulcinius Trio anno 24 consul peregrinus erat.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 698
  2. loco citato